monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 77
{XX} vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes, quinto quos aeroidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui evanidi, quae sunt omnia vitia.